Fondare 347 Risultati per: Lex
Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. (Liber II Maccabaeorum 13, 24)
et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est. (Liber II Maccabaeorum 14, 46)
despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. (Liber Proverbiorum 1, 25)
Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. (Liber Proverbiorum 4, 8)
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ: (Liber Proverbiorum 6, 23)
Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. (Liber Proverbiorum 7, 18)
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. (Liber Proverbiorum 13, 14)
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. (Liber Proverbiorum 30, 32)
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. (Liber Proverbiorum 31, 26)
Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. (Liber Ecclesiastes 3, 5)
Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur. (Liber Ecclesiastes 4, 12)
Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)
