Mosaico decorativo

Fondare 624 Risultati per: Levi De Filiis

  • Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)

  • Nihilque erat aliud in arca, nisi duæ tabulæ quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto. (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 11)

  • de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. (Liber II Paralipomenon 8, 8)

  • Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus. (Liber II Paralipomenon 8, 9)

  • Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)

  • Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo: (Liber II Paralipomenon 13, 10)

  • Erat autem Jahaziel filius Zachariæ filii Banaiæ filii Jehiel filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbæ, (Liber II Paralipomenon 20, 14)

  • Porro Levitæ de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)

  • Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. (Liber II Paralipomenon 21, 7)

  • ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. (Liber II Paralipomenon 21, 14)

  • sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur. (Liber II Paralipomenon 25, 4)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina