Fondare 624 Risultati per: Levi De Filiis
dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. (Liber Numeri 3, 48)
et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)
jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari. (Liber Numeri 4, 27)
Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: (Liber Numeri 5, 2)
Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis: (Liber Numeri 6, 23)
Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. (Liber Numeri 7, 7)
Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Numeri 7, 8)
Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. (Liber Numeri 7, 9)
Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus. (Liber Numeri 8, 11)
Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël. (Liber Numeri 8, 15)
tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. (Liber Numeri 8, 19)
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. (Liber Numeri 8, 22)