Fondare 31 Risultati per: Leges

  • Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis, (Liber Ieremiae 36, 6)

  • et erubescant ex omnibus quæ fecerunt. Figuram domus, et fabricæ ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa præcepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et præcepta illius, et faciant ea. (Prophetia Ezechielis 43, 11)

  • Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt: leges meas et præcepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt. (Prophetia Ezechielis 44, 24)

  • Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)

  • Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. (Prophetia Osee 8, 12)

  • Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: (Epistula ad Hebraeos 10, 16)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina