Mosaico decorativo

Fondare 284 Risultati per: Legem Vindictae Legis Mosi

  • Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. (Prophetia Amos 2, 4)

  • Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 12)

  • Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)

  • Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicia. (Prophetia Malachiae 4, 4)

  • Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)

  • et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 35)

  • Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 23)

  • Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina