Fondare 284 Risultati per: Legem Vindictae Legis Mosi
et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. (Liber I Maccabaeorum 2, 26)
Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. (Liber I Maccabaeorum 2, 27)
et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederunt cornu peccatori. (Liber I Maccabaeorum 2, 48)
Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, (Liber I Maccabaeorum 2, 50)
Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. (Liber I Maccabaeorum 2, 58)
Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri. (Liber I Maccabaeorum 2, 67)
Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis. (Liber I Maccabaeorum 2, 68)
et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: (Liber I Maccabaeorum 3, 48)
Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. (Liber I Maccabaeorum 3, 56)
Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: (Liber I Maccabaeorum 4, 47)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 53)
tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei: erat enim hæc eis ad refugium. (Liber I Maccabaeorum 10, 14)