Mosaico decorativo

Fondare 2028 Risultati per: Lege Domini

  • tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. (Liber I Paralipomenon 9, 23)

  • His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 9, 26)

  • Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. (Liber I Paralipomenon 9, 27)

  • Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit, (Liber I Paralipomenon 10, 13)

  • Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. (Liber I Paralipomenon 11, 10)

  • Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)

  • Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina