Fondare 2028 Risultati per: Lege Domini
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Evangelium secundum Ioannem 12, 38)
Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 25)
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. (Actus Apostolorum 2, 20)
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Actus Apostolorum 2, 21)
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, (Actus Apostolorum 3, 20)
notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)