Fondare 452 Risultati per: Lar
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum: (Epistula Iacobi 2, 3)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. (Epistula I Petri 1, 5)
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. (Epistula I Petri 2, 6)
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)
Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)
Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)
Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age. (Apocalypsis Ioannis 3, 19)
Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. (Apocalypsis Ioannis 7, 1)
dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 7, 12)
Et quartus angelus tuba cecinit: et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. (Apocalypsis Ioannis 8, 12)
et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: (Apocalypsis Ioannis 9, 9)
Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, (Apocalypsis Ioannis 9, 20)