Fondare 591 Risultati per: Juxta
Placuit consilium ejus regi et principibus: fecitque rex juxta consilium Mamuchan, (Liber Esther 1, 21)
Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multæ pulchræ virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. (Liber Esther 2, 8)
Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. (Liber Esther 2, 18)
necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat. (Liber Esther 2, 20)
Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. (Liber Esther 8, 9)
nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: (Liber Iob 1, 14)
Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. (Liber Iob 17, 3)
Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. (Liber Iob 20, 18)
Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? (Liber Iob 29, 2)
Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. (Liber Iob 34, 11)
Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. (Liber Psalmorum 5, 6)
Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. (Liber Psalmorum 33, 19)
