Fondare 645 Risultati per: Juda
Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. (Liber I Maccabaeorum 7, 10)
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël. (Liber I Maccabaeorum 7, 22)
Et siluit terra Juda dies paucos. (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat prædatus de terra Juda: et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus. (Liber I Maccabaeorum 9, 72)
et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa ; ex hodierna die et in totum tempus: (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)
Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. (Liber I Maccabaeorum 12, 4)
Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 12, 46)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israël luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
