Fondare 361 Risultati per: Jesu Christo
ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. (Epistula ad Galatas 3, 24)
Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. (Epistula ad Galatas 3, 27)
Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. (Epistula ad Galatas 5, 4)
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)