Mosaico decorativo

Fondare 2834 Risultati per: Ite

  • Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 2)

  • Audite, reges ; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël. (Liber Iudicum 5, 3)

  • Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 9)

  • Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. (Liber Iudicum 5, 10)

  • Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus. (Liber Iudicum 5, 23)

  • Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans: (Liber Iudicum 5, 26)

  • Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerant aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. (Liber Iudicum 7, 6)

  • Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israël, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. (Liber Iudicum 7, 15)

  • Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite: ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini. (Liber Iudicum 7, 17)

  • Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate: Domino et Gedeoni. (Liber Iudicum 7, 18)

  • Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera. (Liber Iudicum 7, 24)

  • Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. (Liber Iudicum 8, 1)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina