Mosaico decorativo

Fondare 2834 Risultati per: Ite

  • et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. (Liber Deuteronomii 30, 20)

  • Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. (Liber Deuteronomii 31, 5)

  • Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te. (Liber Deuteronomii 31, 6)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. (Liber Deuteronomii 31, 19)

  • Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei. (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus: (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. (Liber Deuteronomii 33, 22)

  • habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. (Liber Deuteronomii 33, 27)

  • Præcepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: (Liber Iosue 1, 10)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina