Fondare 2834 Risultati per: Ite
Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. (Epistula ad Philippenses 4, 9)
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: (Epistula ad Colossenses 2, 9)
Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: (Epistula ad Colossenses 3, 1)
quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. (Epistula ad Colossenses 3, 2)
Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. (Epistula ad Colossenses 3, 8)
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, (Epistula ad Colossenses 3, 9)
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: (Epistula ad Colossenses 3, 12)
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 16)
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. (Epistula ad Colossenses 3, 21)
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)
