Fondare 122 Risultati per: Isti
Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)
Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)
et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. (Liber Genesis 10, 29)
Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. (Liber Genesis 10, 31)
exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas. (Liber Genesis 14, 24)
Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. (Liber Genesis 25, 16)
Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)
Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. (Liber Genesis 36, 14)
Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)
Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 19)
Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, (Liber Genesis 36, 20)