Fondare 775 Risultati per: Ira
Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. (Liber Iob 10, 16)
Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. (Liber Iob 10, 17)
Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. (Liber Iob 19, 11)
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? (Liber Iob 26, 4)
Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)
Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. (Liber Iob 32, 5)
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. (Liber Iob 32, 8)
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. (Liber Iob 32, 19)
Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. (Liber Iob 32, 20)
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. (Liber Iob 33, 4)
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. (Liber Iob 33, 7)
