Fondare 64 Risultati per: Invenerunt

  • Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)

  • Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. (Liber Exodus 16, 27)

  • Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala. (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum. (Liber Iudicum 3, 25)

  • Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ erant super limen: (Liber I Samuelis 5, 4)

  • Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est videns? (Liber I Samuelis 9, 11)

  • Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus. (Liber I Samuelis 26, 7)

  • Et invenerunt virum ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad David: dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam, (Liber I Samuelis 30, 11)

  • Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë. (Liber I Samuelis 31, 8)

  • Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem. (Liber I Regum 1, 3)

  • Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt. (Liber II Regum 2, 17)

  • Et ait Joram: Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitæ. (Liber II Regum 9, 21)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina