Fondare 464 Risultati per: Inter
Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.) (Liber I Paralipomenon 5, 2)
Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. (Liber I Paralipomenon 11, 12)
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. (Liber I Paralipomenon 11, 21)
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, (Liber I Paralipomenon 11, 24)
inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. (Liber I Paralipomenon 11, 25)
Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites. (Liber I Paralipomenon 12, 4)
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ. (Liber I Paralipomenon 12, 18)
Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo. (Liber I Paralipomenon 15, 27)
Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 5)
