Fondare 55 Risultati per: Intelligentia Veritas
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, (Epistula II ad Corinthios 7, 14)
Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)
Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: (Epistula ad Galatas 2, 5)
si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, (Epistula ad Ephesios 4, 21)
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. (Epistula I Ioannis 2, 4)
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)