Mosaico decorativo

Fondare 1073 Risultati per: In Terram

  • Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. (Liber Thobis 3, 15)

  • Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. (Liber Thobis 12, 16)

  • Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt : (Liber Thobis 13, 14)

  • et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. (Liber Iudith 1, 9)

  • Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. (Liber Iudith 1, 12)

  • dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. (Liber Iudith 2, 3)

  • et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram. (Liber Iudith 2, 18)

  • Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. (Liber Iudith 3, 7)

  • Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa, (Liber Iudith 3, 14)

  • unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. (Liber Iudith 5, 9)

  • Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis. (Liber Iudith 5, 10)

  • Nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in ea, exterminati sunt præliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam. (Liber Iudith 5, 22)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina