Fondare 407 Risultati per: In Conspectu
Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)
et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: (Liber Sapientiae 8, 11)
Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)
Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. (Liber Sapientiae 12, 14)
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. (Liber Ecclesiasticus 1, 37)
Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. (Liber Ecclesiasticus 2, 20)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. (Liber Ecclesiasticus 7, 37)
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. (Liber Ecclesiasticus 16, 18)
Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)
Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 17)
Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. (Liber Ecclesiasticus 18, 20)
et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? (Liber Ecclesiasticus 23, 3)
