Fondare 42 Risultati per: Impius
Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)
Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam. (Liber Proverbiorum 29, 7)
Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. (Liber Ecclesiastes 7, 16)
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ; (Liber Sapientiae 14, 9)
Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. (Liber Ecclesiasticus 11, 11)
Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. (Liber Ecclesiasticus 21, 30)
Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)
Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. (Prophetia Ezechielis 3, 18)
Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)
Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 24)
Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: (Prophetia Ezechielis 18, 27)