Mosaico decorativo

Fondare 353 Risultati per: Illo

  • Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem. (Liber Iudith 16, 31)

  • Egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer. Cumque vidisset Mardochæum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suæ, indignatus est valde: (Liber Esther 5, 9)

  • Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur, (Liber Esther 6, 1)

  • Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. (Liber Esther 8, 1)

  • atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur: (Liber Esther 9, 26)

  • Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: (Liber Esther 10, 11)

  • Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 17)

  • Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? (Liber Iob 13, 7)

  • Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. (Liber Iob 26, 6)

  • Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. (Liber Iob 35, 14)

  • Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster in æternum. (Liber Psalmorum 61, 9)

  • Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent. (Liber Psalmorum 71, 9)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina