Fondare 710 Risultati per: Illi
Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)
At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. (Prophetia Danielis 13, 32)
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)
Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. (Prophetia Osee 2, 21)
At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 5)
Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)
Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
