Fondare 710 Risultati per: Illi
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi. (Liber Ecclesiasticus 21, 6)
Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 18)
Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus? (Liber Ecclesiasticus 22, 17)
In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis. (Liber Ecclesiasticus 22, 29)
Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 30)
Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 31)
et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. (Liber Ecclesiasticus 29, 9)
Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. (Liber Ecclesiasticus 30, 1)
Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. (Liber Ecclesiasticus 30, 10)
Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius. (Liber Ecclesiasticus 30, 11)
