Fondare 710 Risultati per: Illi
Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. (Liber Thobis 12, 18)
Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. (Liber Thobis 13, 6)
Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. (Liber Thobis 13, 7)
Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 10)
Audite ergo, filii mei, patrem vestrum : servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi : (Liber Thobis 14, 10)
Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. (Liber Iudith 3, 13)
Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. (Liber Iudith 6, 9)
Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi (Liber Iudith 8, 16)
Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, (Liber Iudith 8, 24)
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)
Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: (Liber Iudith 9, 2)
Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. (Liber Iudith 10, 13)
