Fondare 459 Risultati per: Ille
Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. (Evangelium secundum Lucam 7, 43)
Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)
Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, (Evangelium secundum Lucam 9, 21)
Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? (Evangelium secundum Lucam 10, 29)
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
