Fondare 2581 Risultati per: Ibi
ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! (Liber Iob 11, 6)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ. (Liber Iob 11, 20)
Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. (Liber Iob 12, 7)
Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. (Liber Iob 12, 8)
Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. (Liber Iob 13, 22)
scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. (Liber Iob 13, 26)
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. (Liber Iob 14, 15)
Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. (Liber Iob 15, 3)
Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. (Liber Iob 15, 6)
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? (Liber Iob 15, 16)