Fondare 2581 Risultati per: Ibi
Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. (Liber Ieremiae 29, 6)
Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos. (Liber Ieremiae 29, 12)
et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ: in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos, (Liber Ieremiae 29, 18)
Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. (Liber Ieremiae 30, 2)
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. (Liber Ieremiae 30, 11)
non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. (Liber Ieremiae 30, 13)
Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi. (Liber Ieremiae 30, 15)
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem. (Liber Ieremiae 30, 17)
Statue tibi speculam ; pone tibi amaritudines ; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti: revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas. (Liber Ieremiae 31, 21)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus: (Liber Ieremiae 31, 23)
Et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha, (Liber Ieremiae 31, 39)
et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis? (Liber Ieremiae 32, 5)