Mosaico decorativo

Fondare 2581 Risultati per: Ibi

  • Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. (Liber Ieremiae 13, 6)

  • Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)

  • adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc? (Liber Ieremiae 13, 27)

  • Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)

  • Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. (Liber Ieremiae 14, 20)

  • Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? (Liber Ieremiae 15, 5)

  • Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum. (Liber Ieremiae 15, 11)

  • Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto. (Liber Ieremiae 16, 2)

  • Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro? (Liber Ieremiae 16, 10)

  • Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. (Liber Ieremiae 16, 13)

  • Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)

  • Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras: quoniam ignem succendisti in furore meo: usque in æternum ardebit. (Liber Ieremiae 17, 4)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina