Fondare 60 Risultati per: Hostes Victoria
Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. (Liber II Paralipomenon 36, 19)
Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël: (Liber Esdrae 4, 1)
Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. (Liber Nehemiae 4, 11)
Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. (Liber Thobis 12, 10)
sic erunt universi hostes Israël, si perseveraveritis in hoc opere quod cœpistis. (Liber Iudith 4, 14)
Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra. (Liber Iudith 13, 20)
Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare. (Liber Esther 9, 1)
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. (Liber Iob 22, 25)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam. (Liber I Maccabaeorum 7, 29)
Et Joppen munivit, quæ erat ad mare, et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant: et collocavit illic Judæos, et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. (Liber I Maccabaeorum 14, 34)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
