Mosaico decorativo

Fondare 2311 Risultati per: Habitant In Domo Domini

  • Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo. (Actus Apostolorum 16, 34)

  • Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis. (Actus Apostolorum 18, 4)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)

  • Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. (Actus Apostolorum 18, 25)

  • Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. (Actus Apostolorum 18, 26)

  • His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. (Actus Apostolorum 19, 5)

  • Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. (Actus Apostolorum 19, 9)

  • Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. (Actus Apostolorum 19, 10)

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. (Actus Apostolorum 19, 16)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. (Actus Apostolorum 19, 23)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina