Fondare 2311 Risultati per: Habitant In Domo Domini
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? (Evangelium secundum Lucam 1, 43)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. (Evangelium secundum Lucam 2, 24)
Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. (Evangelium secundum Lucam 2, 26)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. (Evangelium secundum Lucam 3, 2)