Fondare 135 Risultati per: Gratia salute

  • Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. (Liber Genesis 45, 5)

  • Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? (Liber II Samuelis 16, 17)

  • Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. (Liber Iudith 14, 9)

  • (libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), (Liber Esther 13, 13)

  • Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)

  • Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. (Liber Psalmorum 21, 2)

  • Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. (Liber Psalmorum 44, 3)

  • horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus. (Liber I Maccabaeorum 13, 4)

  • Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)

  • Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere hæc ita essent. (Liber II Maccabaeorum 3, 9)

  • et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. (Liber II Maccabaeorum 3, 29)

  • Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. (Liber II Maccabaeorum 3, 32)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina