Mosaico decorativo

Fondare 306 Risultati per: Gentes Victus By Joshua XII

  • Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. (Liber Ieremiae 46, 12)

  • Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi. (Liber Ieremiae 46, 28)

  • Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, (Liber Ieremiae 48, 20)

  • Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in prælium. (Liber Ieremiae 49, 14)

  • Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. (Liber Ieremiae 50, 2)

  • A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est. (Liber Ieremiae 50, 46)

  • Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. (Liber Ieremiae 51, 7)

  • Collidis tu mihi vasa belli: et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna: (Liber Ieremiae 51, 20)

  • Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. (Liber Ieremiae 51, 27)

  • Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus. (Liber Ieremiae 51, 28)

  • Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes ! (Liber Ieremiae 51, 41)

  • Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. (Liber Ieremiae 51, 44)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina