Mosaico decorativo

Fondare 306 Risultati per: Gentes Victus By Joshua XII

  • A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes. (Liber Isaiae 33, 3)

  • Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus. (Liber Isaiae 34, 1)

  • Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)

  • Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ; ecce insulæ quasi pulvis exiguus. (Liber Isaiae 40, 15)

  • Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. (Liber Isaiae 40, 17)

  • Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus. (Liber Isaiae 41, 1)

  • Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. (Liber Isaiae 41, 2)

  • Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. (Liber Isaiae 43, 9)

  • Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur: (Liber Isaiae 45, 1)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. (Liber Isaiae 49, 22)

  • Iste asperget gentes multas ; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt. (Liber Isaiae 52, 15)

  • Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit. (Liber Isaiae 54, 3)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina