Fondare 419 Risultati per: Fructus Spiritus
Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)
Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. (Evangelium secundum Lucam 8, 55)
et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. (Evangelium secundum Lucam 9, 55)
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: (Evangelium secundum Lucam 12, 16)
et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
