Fondare 149 Risultati per: Frater

  • Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater. (Liber Ecclesiasticus 29, 34)

  • Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. (Liber Ieremiae 9, 4)

  • Propterea hæc dicit Dominus ad Joakim, filium Josiæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater ! et væ soror ! non concrepabunt ei: Væ domine ! et væ inclyte ! (Liber Ieremiae 22, 18)

  • et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. (Prophetia Ezechielis 22, 11)

  • Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra hæc vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)

  • Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus: et dilexi Jacob, (Prophetia Malachiae 1, 2)

  • Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)

  • Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)

  • Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 3)

  • Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)

  • Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)

  • Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina