Fondare 149 Risultati per: Frater

  • Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? (Liber Genesis 4, 9)

  • nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. (Liber Genesis 20, 5)

  • Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. (Liber Genesis 20, 13)

  • Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: (Liber Genesis 27, 11)

  • Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)

  • et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. (Liber Genesis 29, 12)

  • dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. (Liber Genesis 29, 15)

  • præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. (Liber Genesis 32, 4)

  • Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. (Liber Genesis 33, 3)

  • At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. (Liber Genesis 33, 9)

  • melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)

  • Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara. (Liber Genesis 38, 30)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina