Fondare 473 Risultati per: Filium
Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre ejus: vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum, et mortuus est ibi. (Liber II Regum 23, 34)
Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. (Liber II Regum 25, 22)
tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, (Liber I Paralipomenon 3, 2)
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen. (Liber I Paralipomenon 7, 16)
Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: (Liber I Paralipomenon 7, 23)
de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. (Liber I Paralipomenon 7, 27)
nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai. (Liber I Paralipomenon 10, 14)
Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, (Liber I Paralipomenon 12, 1)
Constitueruntque Levitas: Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiæ. (Liber I Paralipomenon 15, 17)
Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; (Liber I Paralipomenon 16, 38)
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. (Liber I Paralipomenon 17, 13)
misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)
