Mosaico decorativo

Fondare 473 Risultati per: Filium

  • Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)

  • Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum. (Liber II Regum 4, 6)

  • Et ait: Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi: Ne quæras: filium enim non habet, et vir ejus senex est. (Liber II Regum 4, 14)

  • dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ. (Liber II Regum 4, 16)

  • Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. (Liber II Regum 4, 17)

  • Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Quæ respondit: Recte. (Liber II Regum 4, 26)

  • Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? numquid non dixi tibi: Ne illudas me? (Liber II Regum 4, 28)

  • At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum. (Liber II Regum 4, 36)

  • Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est. (Liber II Regum 4, 37)

  • Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. (Liber II Regum 6, 28)

  • Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum. (Liber II Regum 6, 29)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina