Fondare 530 Risultati per: Filios
Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel. (Liber II Regum 10, 7)
invenit fratres Ochoziæ regis Juda: dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt: Fratres Ochoziæ sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginæ. (Liber II Regum 10, 13)
filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. (Liber II Regum 14, 6)
et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum. (Liber II Regum 17, 17)
Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim, (Liber II Regum 17, 31)
Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar? (Liber II Regum 19, 12)
Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. (Liber II Regum 25, 7)
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur. (Liber I Paralipomenon 2, 28)
Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa. (Liber I Paralipomenon 2, 34)
David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, (Liber I Paralipomenon 3, 1)
Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. (Liber I Paralipomenon 4, 27)