Fondare 1397 Risultati per: Filii Israel
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident. (Liber Nehemiae 5, 5)
Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. (Liber Nehemiae 6, 10)
Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ : (Liber Nehemiae 6, 18)
Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. (Liber Nehemiae 7, 6)
filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo : (Liber Nehemiae 7, 8)
filii Saphatia, trecenti septuaginta duo : (Liber Nehemiae 7, 9)
filii Area, sexcenti quinquaginta duo : (Liber Nehemiae 7, 10)
filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo : (Liber Nehemiae 7, 11)
filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor : (Liber Nehemiae 7, 12)
filii Zethua, octingenti quadraginta quinque : (Liber Nehemiae 7, 13)
filii Zachai, septingenti sexaginta : (Liber Nehemiae 7, 14)
filii Bannui, sexcenti quadraginta octo : (Liber Nehemiae 7, 15)