Fondare 1655 Risultati per: Filii Aaron
Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. (Liber Numeri 10, 17)
Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. (Liber Numeri 10, 18)
Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. (Liber Numeri 10, 22)
Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)
Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, (Liber Numeri 12, 1)
statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi, (Liber Numeri 12, 4)
descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, (Liber Numeri 12, 5)
nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)
Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. (Liber Numeri 13, 23)
qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël. (Liber Numeri 13, 25)
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: (Liber Numeri 13, 27)
et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: (Liber Numeri 14, 2)