Fondare 1293 Risultati per: Fili David
Et dixit ad me: Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)
Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram. (Prophetia Ezechielis 8, 12)
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his. (Prophetia Ezechielis 8, 15)
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. (Prophetia Ezechielis 8, 17)
Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, (Prophetia Ezechielis 11, 2)
Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. (Prophetia Ezechielis 11, 4)
Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est: (Prophetia Ezechielis 12, 3)
Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis? (Prophetia Ezechielis 12, 9)
Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)
Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? (Prophetia Ezechielis 12, 22)