Fondare 1293 Risultati per: Fili David
Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat: (Liber Proverbiorum 3, 1)
Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: (Liber Proverbiorum 3, 11)
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, (Liber Proverbiorum 3, 21)
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. (Liber Proverbiorum 4, 10)
Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. (Liber Proverbiorum 4, 20)
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: (Liber Proverbiorum 5, 1)
Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 5, 7)
Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? (Liber Proverbiorum 5, 20)
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: (Liber Proverbiorum 6, 1)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. (Liber Proverbiorum 6, 20)
Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili, (Liber Proverbiorum 7, 1)