Fondare 1293 Risultati per: Fili David
Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. (Liber I Paralipomenon 22, 11)
Præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum: (Liber I Paralipomenon 22, 17)
Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël. (Liber I Paralipomenon 23, 1)
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. (Liber I Paralipomenon 23, 6)
Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 23, 25)
Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. (Liber I Paralipomenon 23, 27)
Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium. (Liber I Paralipomenon 24, 3)
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors æqualiter dividebat. (Liber I Paralipomenon 24, 31)
Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. (Liber I Paralipomenon 25, 1)
Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, (Liber I Paralipomenon 26, 26)
Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, (Liber I Paralipomenon 26, 31)
fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)