Mosaico decorativo

Fondare 1293 Risultati per: Fili David

  • Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. (Liber I Paralipomenon 17, 24)

  • Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, (Liber I Paralipomenon 18, 1)

  • percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. (Liber I Paralipomenon 18, 2)

  • Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)

  • Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)

  • Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. (Liber I Paralipomenon 18, 5)

  • Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 18, 7)

  • Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)

  • misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)

  • Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina