Fondare 82 Risultati per: Fiat
Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 88, 53)
Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus: Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 105, 48)
Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum. (Liber Psalmorum 108, 7)
Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. (Liber Psalmorum 108, 19)
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. (Liber Psalmorum 118, 76)
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. (Liber Psalmorum 118, 80)
Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. (Liber Psalmorum 118, 173)
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. (Liber Psalmorum 121, 7)
Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat. (Liber I Maccabaeorum 3, 60)
Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit: Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: (Liber II Maccabaeorum 2, 7)
Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: (Liber Ecclesiasticus 42, 9)
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)